monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 118
{LI} ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur, iam quidem et portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit.